Glose
Divitiae addunt amicos.Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos et eisdem praedicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certae beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicae fidei promissionem.